Marcadores
segunda-feira, 18 de novembro de 2013
Vulgata Latina - Matheus CP 2
2:1 cum ergo natus esset Iesus in Bethleem
Iudaeae in diebus Herodis regis ecce magi ab oriente venerunt Hierosolymam 2:2
dicentes ubi est qui natus est rex Iudaeorum vidimus enim stellam eius in
oriente et venimus adorare eum 2:3 audiens autem Herodes rex turbatus est et
omnis Hierosolyma cum illo 2:4 et congregans omnes principes sacerdotum et
scribas populi sciscitabatur ab eis ubi Christus nasceretur 2:5 at illi dixerunt
ei in Bethleem Iudaeae sic enim scriptum est per prophetam 2:6 et tu Bethleem
terra Iuda nequaquam minima es in principibus Iuda ex te enim exiet dux qui
reget populum meum Israhel 2:7 tunc Herodes clam vocatis magis diligenter
didicit ab eis tempus stellae quae apparuit eis 2:8 et mittens illos in
Bethleem dixit ite et interrogate diligenter de puero et cum inveneritis
renuntiate mihi ut et ego veniens adorem eum 2:9 qui cum audissent regem
abierunt et ecce stella quam viderant in oriente antecedebat eos usque dum
veniens staret supra ubi erat puer 2:10 videntes autem stellam gavisi sunt
gaudio magno valde 2:11 et intrantes domum invenerunt puerum cum Maria matre
eius et procidentes adoraverunt eum et apertis thesauris suis obtulerunt ei
munera aurum tus et murram 2:12 et responso accepto in somnis ne redirent ad
Herodem per aliam viam reversi sunt in regionem suam 2:13 qui cum recessissent
ecce angelus Domini apparuit in somnis Ioseph dicens surge et accipe puerum et
matrem eius et fuge in Aegyptum et esto ibi usque dum dicam tibi futurum est
enim ut Herodes quaerat puerum ad perdendum eum 2:14 qui consurgens accepit
puerum et matrem eius nocte et recessit in Aegyptum 2:15 et erat ibi usque ad
obitum Herodis ut adimpleretur quod dictum est a Domino per prophetam dicentem
ex Aegypto vocavi filium meum 2:16 tunc Herodes videns quoniam inlusus esset a
magis iratus est valde et mittens occidit omnes pueros qui erant in Bethleem et
in omnibus finibus eius a bimatu et infra secundum tempus quod exquisierat a magis
2:17 tunc adimpletum est quod dictum est per Hieremiam prophetam dicentem 2:18
vox in Rama audita est ploratus et ululatus multus Rachel plorans filios suos
et noluit consolari quia non sunt 2:19 defuncto autem Herode ecce apparuit
angelus Domini in somnis Ioseph in Aegypto 2:20 dicens surge et accipe puerum
et matrem eius et vade in terram Israhel defuncti sunt enim qui quaerebant
animam pueri 2:21 qui surgens accepit puerum et matrem eius et venit in terram
Israhel 2:22 audiens autem quod Archelaus regnaret in Iudaea pro Herode patre
suo timuit illo ire et admonitus in somnis secessit in partes Galilaeae 2:23 et
veniens habitavit in civitate quae vocatur Nazareth ut adimpleretur quod dictum
est per prophetas quoniam Nazareus vocabitu
Assinar:
Postar comentários (Atom)
Nenhum comentário:
Postar um comentário